hanc ecce vobis carissimi secundam scribo epistulam in
quibus excito vestram in commonitione sinceram mentem
ut memores sitis eorum quae praedixi verborum a sanctis
prophetis et apostolorum vestrorum praeceptorum Domini et
salvatoris
hoc primum scientes quod venient in novissimis diebus in
deceptione inlusores iuxta proprias concupiscentias ambulantes
dicentes ubi est promissio aut adventus eius ex quo enim
patres dormierunt omnia sic perseverant ab initio creaturae
latet enim eos hoc volentes quod caeli erant prius et terra
de aqua et per aquam consistens Dei verbo
per quae ille tunc mundus aqua inundatus periit
caeli autem qui nunc sunt et terra eodem verbo repositi sunt
igni servati in diem iudicii et perditionis impiorum hominum
unum vero hoc non lateat vos carissimi quia unus dies apud
Dominum sicut mille anni et mille anni sicut dies unus
non tardat Dominus promissi sed patienter agit propter vos
nolens aliquos perire sed omnes ad paenitentiam reverti
adveniet autem dies Domini ut fur in qua caeli magno impetu
transient elementa vero calore solventur
cum haec igitur omnia dissolvenda sint quales oportet esse
vos in sanctis conversationibus et pietatibus
expectantes et properantes in adventum Dei diei per quam
caeli ardentes solventur et elementa ignis ardore tabescent
novos vero caelos et novam terram et promissa ipsius
expectamus in quibus iustitia habitat
propter quod carissimi haec expectantes satis agite
inmaculati et inviolati ei inveniri in pace
et Domini nostri longanimitatem salutem arbitramini sicut
et carissimus frater noster Paulus secundum datam sibi
sapientiam scripsit vobis
sicut et in omnibus epistulis loquens in eis de his in
quibus sunt quaedam difficilia intellectu quae indocti et
instabiles depravant sicut et ceteras scripturas ad suam
ipsorum perditionem
vos igitur fratres praescientes custodite ne insipientium
errore transducti excidatis a propria firmitate
crescite vero in gratia et in cognitione Domini nostri et
salvatoris Iesu Christi ipsi gloria et nunc et in die
aeternitatis amen